Transcription of DesReg,455[2]
— 455 —
      Quidquid ergo ut unum ad difficultatis solutionem
erit spectandum, per unicam notam designabimus,
quae fingi potest ad libitum. Sed, facilitatis causa, utemur
characteribus, a, b, c, etc., ad magnitudines jam
cognitas, et A, B, C, etc., ad incognitas exprimendas;
quibus saepe notas numerorum, 1, 2, 3, 4, etc., praefigemus
ad illarum multitudinem explicandam, et iterum
subjungemus ad numerum relationum quae in
ijsdem erunt intelligendae: ut si scribam 2a3, idem erit
ac si dicerem duplum magnitudinis notatae per litteram
a tres relationes continentis. Atque hac industria
non modo multorum verborum compendium faciemus,
sed, quod praecipuum est, difficultatis terminos
ita puros et nudos exhibebimus ut, etiamsi nihil utile
omittatur, nihil tamen unquam in illis inveniatur superfluum,
et quod frustra ingenij capacitatem occupet,
dum plura simul erunt mente complectenda.
Descartes Reg 455