Transcription of KanIgn,379[2]
— 379 —
Cum igitur
aquae absque aëris pressione ebullienti minor, huius pondere addito vero maior
conciliari caloris gradus possit, neque pondus atmosphaerae aliud quicquam
agat, nisi quod undulatorio particularum ignearum motui contrapondium exhibeat,
cum attractio ipsorum aquae elementorum ipsi cohibendo non amplius
sufficiat, inde coniici poterit, quanam elasticitatis vi aether, in puncto ebullitionis
semet a nexu aquae expedire nitens, polleat et qua particularum attractione
(s. hac deficiente, vi externa premente) illum compesci necesse sit.
Kant Ign 379