Transcription of KanMoPh,481[4]et482[1]
— 481 —
Pariter ac si dixeris: Deus omnibus
rebus creatis per actum conservationis interne praesto est, qui itaque dividit
congeriem rerum creatarum, dividit Deum, quia ambitum praesentiae suae dividit;
quo magis absonum dici quicquam non potest. Monas itaque, quae est elementum
corporis primitivum, quatenus spatium implet, utique quidem quandam
habet quantitatem extensivam, nempe ambitum activitatis, in quo vero
non reperies plura, quorum unum ab alio separatum, h. e. absque alio sibi solitarium,
propriam habeat perdurabilitatem. Nam quod in spatio BCD reperitur,
— 482 —
ab illo, quod adest in spatio BAD, separari ita non potest, ut quodlibet per se
exsistat, quia utrumque non est nisi determinatio unius eiusdemque substantiae
externa; sed accidentia non exsistunt absque suis substantiis.*)
Kant MoPh 481-482