Transcription of KanND,396[3]
— 396 —
      PROP. VIII. Nihil contingenter exsistens potest carere ratione exsistentiam
antecedenter determinante.
      Pone carere. Nihil erit, quod ut exsistens determinet, praeter ipsam rei
exsistentiam. Quoniam igitur nihilo minus exsistentia determinata est, h. e.
ponitur ita, ut quodlibet oppositum omnimodae suae determinationis plane exclusum
sit; non alia erit oppositi exclusio, quam quae a positione exsistentiae
proficiscitur. Quae vero exclusio cum sit identica, (quippe nihil aliud vetat
rem non exsistere, quam quod non exsistentia remota sit,) oppositum exsistentiae
per se ipsum exclusum h. e. absolute impossibile erit; h. e. res exsistet absolute
necessario, quod repugnat hypothesi.
Kant ND 396