Transcription of LeiBD,117[2]
— 117 —
      Complures Mathematici cum videant in quinque machinis vulgaribus
celeritatem et molem inter se compensari, generaliter vim
motricem aestimant a quantitate motus, sive producto ex multiplicatione
corporis in celeritatem suam. Vel ut magis geometrice loquar,
vires duorum corporum (ejusdem speciei) in motum concitatorum
ac sua mole pariter ac motu agentium esse dicunt in
ratione composita corporum seu molium et earum quas habent
velocitatum. Itaque cum rationi consentaneum sit, eandem motricis
potentiae summam in natura conservari, et neque imminui,
quoniam videmus nullam vim ab uno corpore amitti, quin in aliud
transferatur, neque augeri, quia vel ideo motus perpetuus mechanicus
nuspiam succedit, quod nulla machina ac proinde ne integer
quidem mundus suam vim intendere potest sine novo externo
impulsu; inde factum est, ut Cartesius, qui vim motricem et
quantitatem motus
pro re aequivalente habebat, pronunciaverit
eandem quantitatem motus a Deo in mundo conservari.
Leibniz BD 117