Transcription of LeiBD,117[3]et118[1]
— 117 —
      Ego vero ut ostendam quantum inter haec duo intersit, suppono
primo, corpus cadens ex certa altitudine acquirere vim
eousque rursus assurgendi, si directio ejus ita ferat nec quicquam
— 118 —
externorum impediat: exempli causa, pendulum ad altitudinem, ex
qua demissum est, praecise rediturum esse, nisi aëris resistentia
similiaque impedimenta exigua alia nonnihil de vi ejus absorberent,
a quibus nos quidem nunc animum abstrahimus. Suppono item
secundo, tanta vi opus esse ad elevandum corpus A (fig. 11)
unius librae usque ad altitudinem CD quatuor ulnarum, quanta
opus est ad elevandum corpus B quatuor librarum usque ad altitudinem
EF unius ulnae. Omnia haec a Cartesianis pariter ac caeteris
Philosophis et Mathematicis nostri temporis conceduntur.
Hinc sequitur corpus A delapsum ex altitudine CD praecise tantum
acquisivisse virium, quantum corpus B lapsum ex altitudine EF.
Nam corpus (A) postquam lapsu ex C pervenit ad D, ibi habet
rem reassurgendi usque ad C, per suppos. 1, hoc est vim elevandi
corpus unius librae (corpus scilicet proprium) ad altitudinem quatour
ulnarum. Et similiter corpus (B) postquam lapsu ex E pervenit
ad F, ibi habet vim reassurgendi usque ad E, per suppos. 1,
hoc est vim elevandi corpus quatuor librarum (corpus scilicet proprium)
ad altitudinem unius ulnae. Ergo per suppos. 2 vis corporis
(A), existentis in D, et vis corporis (B) existentis in E sunt
aequales.
Leibniz BD 117-118