Transcription of LeiBD,118[2]et119[1]
— 118 —
      Videamus jam an et quantitas motus utrobique eadem sit.
Verum ibi praeter spem discrimen maximum reperietur. Quod ita
ostendo. Demonstratum est a Galilaeo, celeritatem acquisitam lapsu
CD esse duplum celeritatis acquisitae lapsu EF. Multiplicemus ergo
corpus A, quod est ut 1, per celeritatem suam, quae est ut 2, productum
seu quantitas motus erit ut 2; rursus multiplicemus corpus
B quod est ut 4, per suam celeritatem, quae est ut 1, productum
seu quantitas motus erit ut 4. Ergo quantitas motus,
quae est corporis (A) existentis in D, est dimidia quantitatis motus,
quae est corporis (B) existentis in F, et tamen paulo ante
vires utrobique inventae sunt aequales. Itaque magnum est discrimen
inter vim motricem et quantitatem motus, ita ut unum per
alterum aestimari non possit, quod ostendendum susceperamus.
Ex his apparet, quomodo vis aestimanda sit a quantitate effectus,
quem producere potest, exempli gratia ab altitudine, ad quam ipsa
corpus grave datae magnitudinis et speciei potest elevare, non vero
a celeritate quam corpori potest imprimere. Non enim dupla, sed
majore vi opus est ad duplam eidem corpori dandam celeritatem.
Nemo vero miretur in vulgaribus machinis, vecte, axe in in peritrochio,
— 119 —
trochlea, cuneo, cochlea et similibus aequilibrium esse,
cum magnitudo unius corporis celeritate alterius, quae ex dispositione
machinae oritura esset, compensatur, seu cum magnitudines
(posita eadem corporum specie) sunt reciproce ut celeritates, seu
cum eadem alterutro modo prodiret quantitas motus. Ibi enim
evenit etiam eandem utrobique futuram esse quantitatem effectus
seu altitudinem descensus aut ascensus, in quodcunque aequilibrii
latus motum fieri velis. Itaque per accidens ibi contingit, ut vis a
motus quantitate possit aestimari. Alii vero casus dantur, qualis
is est, quem supra attulimus, ubi non coincidunt.
Leibniz BD 118-119