Transcription of LeiPhE,468[1]et469[1]
— 468 —
IV.
De primae philosophiae
Emendatione, et de Notione Substantiae.


      Video plerosque, qui Mathematicis doctrinis delectantur, a Metaphysicis
abhorrere, quod in illis lucem, in his tenebras animadvertant. Cujus rei
potissimam causam esse arbitror, quod notiones generales, et quae maxime
omnibus notae creduntur, humana negligentia atque inconstantia cogitandi
ambiguae atque obscurae sunt factae; et quae vulgo afferuntur definitiones,
ne nominales sunt quidem, adeo nihil explicant. Nec dubium est in caeteras
disciplinas influxisse malum, quae primae illi atque architectonicae
subordinantur. Ita pro definitionibus lucidis natae nobis sunt distinctiunculae,
pro axiomatibus vere universalibus regulae topicae, quae saepe
pluribus franguntur instantiis, quam juvantur exemplis. Et tamen passim
homines Metaphysicas voces necessitate quadam adhibent, et sibi blandientes
intelligere credunt, quae loqui didicere. Nec vero substantiae tantum, sed
et causae, et actionis, et relationis, et similitudinis, et plerorumque aliorum
terminorum generalium notiones veras et foecundas vulgo latere manifestum
est. Unde nemo mirari debet, scientiam illam principem, quae Primae
Philosophiae nomine venit et Aristoteli dicta est desiderata seu quaesita
( ζητουμένη ), adhuc inter quaerenda mansisse. Equidem Plato passim Dialogis
vim notionum vestigat; idem facit Aristoteles in libris qui vulgo Metaphysici
vocantur; multum tamen profecisse non apparet. Platonici posteriores ad
loquendi portenta sunt lapsi; Aristotelicis, praesertim Scholasticis, movere
magis quaestiones curae fuit, quam finire. Nostris temporibus viri quidam
insignes etiam Primam Philosophiam animum adjecere, non magno tamen
hactenus successu. Cartesium attulisse aliqua egregia negari non potest,
et recte inprimis Platonis studium revocasse abducendi mentem a sensibus,
et Academicas dubitationes utiliter subinde adhibuisse; sed mox inconstantia
— 469 —
quadam vel affirmandi licentia scopo excidisse, nec certum ab incerto
distinxisse, et proinde substantiae corporeae naturam in extensione
praepostere collocasse, nec de unione animae et corporis probas comprehensiones
habuisse, quorum causa fuit non intellecta substantiae natura in
universum.
Leibniz PhE 468-469