Transcription of LeiPhE,469[3]
— 469 —
      Quanti autem ista sint momenti, inprimis apparebit ex notione substantiae,
quam ego assigno, quae tam foecunda est, ut inde veritates
primariae, etiam circa Deum et mentes, et naturam corporum, eaeque
partim cognitae, sed parum demonstratae, partim hactenus ignotae, sed
maximi per caeteras scientias usus futurae consequantur. Cujus rei ut
aliquem gustum dem, dicam interim, notionem virium seu virtutis (quam
Germani vocant Krafft, Galli la force ) cui ego explicandae peculiarem
Dynamices scientiam destinavi, plurimum lucis afferre ad veram notionem
substantiae
intelligendam.
Leibniz PhE 469