Transcription of LeiPhE,469[4]
— 469 —
Differt enim vis activa a potentia nuda
vulgo scholis cognita, quod potentia activa Scholasticorum, seu facultas, nihil
aliud est quam propinqua agendi possibilitas, quae tamen aliena excitatione
et velut stimulo indiget, ut in actum transferatur. Sed vis activa actum
quendam sive ἐντελέχειαν continet, atque inter facultatem agendi actionemque
ipsam media est, et conatum involvit; atque ita per se ipsam in
operationem fertur; nec auxiliis indiget, sed sola sublatione impedimenti.
Quod exemplis gravis suspensi funem sustinentem intendentis, aut arcus
tensi illustrari potest.
Leibniz PhE 469