Transcription of SpiTP,273[2]et274[1]et275[1]
— 273 —
      Par. II. At Politici contra hominibus magis insidiari, quam consulere
creduntur, et potius callidi, quam sapientes aestimantur. Docuit
nimirum eosdem experientia, vitia fore, donec homines Humanam
— 274 —
igitur malitiam praevenire dum student, idque iis artibus, quas
experentia longo usu docuit, et quas homines, magis metu, quam
ratione ducti, exercere solent, Religioni adversari videntur, Theologis
praecipue, qui credunt summas potestates debere negotia publica
tractare secundum easdem Pietatis regulas, quibus vir privatus
tenetur. Ipsos tamen Politicos multo felicius de rebus Politicis
scripsisse, quam Philosophos dubitari non potest. Nam quoniam experentiam
magistram habuerunt, nihil docuerunt, quod ab usu remotum
esset.
      Par. III. Et sane mihi plane persuadeo, experientiam omnia Civitatum
genera, quae concipi possunt, ut homines concorditer vivant,
et simul media, quibus multitudo dirigi, seu quibus intra certos
limites contineri debeat, ostendisse: ita ut non credam, nos posse
aliquid, quod ab experientia, sive praxi non abhorreat, cogitatione
de hac re assequi, quod nondum expertum, compertumque
sit. Nam homines ita comparati sunt, ut extra commune aliquod
jus vivere nequeant jura autem communia, et negotia publica a
viris acutissimis, sive astutis, sive callidis instituta, et tractata sunt;
adeoque vix credibile est, nos aliquid, quod communi Societati
ex usu esse queat, posse concipere, quod occasio, seu casus non obtulerit,
quodque homines, communibus negotiis intenti, suaeque
securitati consulentes, non viderint.
      Par. IV. Cum igitur animum ad Politicam applicuerim, nihil quod
novum, vel inauditum est, sed tantum ea, quae cum praxi optime
conveniunt, certa, et indubitata ratione demonstrare, aut ex ipsa humanae
naturae conditione deducere, intendi; et ut ea, quae ad hanc
scientiam spectant, eadem animi libertate, qua res Mathematicas
solemus, inquirerem, sedulo curavi, humanas actiones non ridere,
non lugere, neque detestari, sed intelligere: atque adeo humanos
affectus, ut sunt amor, odium, ira, invidia, gloria, misericordia,
et reliquae animi commotiones, non ut humanae naturae vitia, sed
ut proprietates contemplatus sum, quae ad ipsam ita pertinent, ut
ad naturam aeris aestus, frigus, tempestas, tonitru, et alia hujusmodi,
quae, tametsi incommoda sunt, necessaria tamen sunt, certasque
habent causas, per quas eorum naturam intelligere conamur, et
— 275 —
Mens eorum vera contemplatione aeque gaudet, ac earum rerum
cognitione, quae sensibus gratae sunt.
Spinoza TP 273-274-275