Transcription of VicAnt,13[2]
— 13 —
Tu, et eximii hujus Civitatis
doctrina viri, Augustinus
Arianus, Hyacinthus de
Christophoro, et Nicolaus Galitia
me monuistis, ut eam rem
a capite aggrederer, ut rite et
ordine constabilita videretur.
Itaque idem insistens originum
latinarum iter haec Metaphysica
sum meditatus, quae his nominibus
Tibi inscribo: nam ex
posterioribus curis aliquam
praeclarissimis iis tribus viris
dabo, in grati animi, et singularis
observantiae testimonium.
Vico Ant 13