Transcription of VicAnt,15[2]
— 15 —
Hinc conjicere datur, antiquos
Italiae sapientes in haec de vero
placita concessisse: Verum
esse ipsum factum; ac proinde
in Deo esse primum verum,
quia Deus primus Factor; infinitum,
quia omnium Factor;
exactissimum, quia cum extima,
tum intima rerum ei repraesentat
elementa, nam continet.
Vico Ant 15