Transcription of VicAnt,17[3]et18[1]
— 17 —
Quare
in nostra Religione, qua profitemur
Mundum ex nihilo
creatum in tempore, res haec
opus habet distinctione, quod
verum creatum convertatur
cum facto, verum increatum
cum genito. Quemadmodum
Sacrae paginae elegantia vere
divina, Dei sapientiam, quae in
se omnium rerum ideas continet,
et idearum omnium proinde
elementa, Verbum appellarunt:
quod in eo idem sit verum,
ac comprehensio elementorum
omnium, quae hanc rerum universitatem
componit, et innumeros
Mundos posset, si vellet,
condere: et ex iis in sua divina
Omnipotentia cognitis exactissimum
— 18 —
reale verbum existit,
quod cum ab aeterno cognoscatur
a Patre, ab aeterno item
ab eodem genitum est.
Vico Ant 17-18