Transcription of VicAnt,18[2]
— 18 —
De origine, et veritate scientiarum.
Par. I.

      Ex quibus antiquorum Italiae
sapientum de vero
placitis, et hac, quae in nostra
Religione adhibetur, geniti, et
facti distinctione, principio habemus,
quod cum in uno Deo
exacte verum sit, omnino verum
profiteri debemus, quod
nobis est a Deo revelatum; nec
quaerere genus, quo modo verum
sit, quod id omnino comprehendere
nequeamus. Indidem
originem scientiarum humanarum
repetere; ac denique
normam ad dignoscendum,
quae verae sint, habere possimus.
Vico Ant 18