Transcription of VicAnt,26[4]et27[1]
— 26 —
Cumque
humana scientia ab abstractione
— 27 —
sit, iccirco scientiae minus
certae, prout aliae aliis magis
in materia corpulenta immerguntur:
uti minus certa Mechanice
quam Geometria, et
Arithmetica, quia considerat
motum, sed machinarum ope:
minus certa physice, quam mechanice;
quia mechanica contemplatur
motum externum
circumferentiarum; Physice internum
centrorum: minus certa
moralis quam Physica, quia
Physica considerat motus internos
corporum, qui sunt a natura,
quae certa est; moralis scrutatur
motus animorum, qui penitissimi
sunt, et ut plurimum
a libidine, quae est infinita,
proveniunt. [>]
Vico Ant 26-27