Transcription of VicAnt,3[3]et4[1]
— 3 —
Ex mea quidem
memoria promere id possim,
quod dum Aristotelaei Philosophi,
et Galenici Medici florebant,
per ora hominum illiteratorum
— 4 —
pervulgata erant fuga
vacui, naturae aversiones et
studia, quatuor humores, et
qualitates, et innumera ejusmodi:
postea vero quam neoterica
Physice, et Medicina ars
invaluit, vulgus hominum passim
audias sanguinis circumlationem,
et coagulum, utilia
noxiaque fermenta, aëris pressionem,
et alia id genus loqui.
Vico Ant 3-4