Transcription of VicAnt,38[1]
— 38 —
De Generibus, sive de
Ideis.

CAP. II.
      Latini quum dicunt genus,
intelligunt formam; quum
speciem, duo sentiunt, et quod
Scholae dicunt individuum, et
simulacrum, sive apparenza. De
generibus sectae Philosophorum
omnes ea sentiunt esse infinita.
Igitur necesse est antiquos
Italiae Philosophos opinatos,
genera esse formas, non
amplitudine, sed perfectione infinitas,
et quia infinitas, in uno
Deo esse: species autem, seu res
peculiares esse simulacra ad eas
formas expressa. Et quidem si
verum antiquis Italiae philosophis
idem quod factum; genera
rerum, non universalia Scholarum,
sed formas fuisse necesse
est. [>]
Vico Ant 38