Transcription of VicAnt,43[3]et44[1]
— 43 —
Atqui
nova, mira, inopinata universalibus
illis generibus non providentur.
Quam ad rem satis
commode Scholae loquuntur,
quum genera materiam metaphysicam
esse dicunt; si id ita
accipiatur, ut mens per genera
informis fiat quodammodo, quo
facilius specierum induat formas.
— 44 —
Quod sane verum comperitur:
nam facilius facta et negocia
percipit, uti percipi oportet,
qui genera seu simplices rerum
ideas habet, quam qui peculiaribus
formis mentem instruxit,
et ex iis peculiares alias
spectat: nam res formata difficile
alii formatae rei aptatur.
Quare exemplis judicare, exemplis
deliberare periculosum:
quia nunquam, aut perraro rerum
circumstantiae congruunt
usquequaque. [>]
Vico Ant 43-44