Transcription of VicAnt,44[2]
— 44 —
Atque hoc differt
inter materiam physicam,
et metaphysicam. Physica materia
ideo quamlibet formam
peculiarem educat, educit optimam;
quia qua via educit, ea
ex omnibus una erat. Materia
autem metaphysica, quia peculiares
formae omnes sunt imperfectae,
genere ipso, sive idea
continet optimam. [>]
Vico Ant 44