Transcription of VicAnt,44[4]et45[1]
— 44 —
Vidimus
utilitates formarum; nunc universalium
damna exequamur.
— 45 —
Loqui universalibus verbis infantium
est, aut barbarorum. In
Jurisprudentia, ut plurimum,
sub ipso jure thetico, seu sub regularum
authoritate saepissime
erratur. In re medica, qui recta
per theses pergunt, magis contendunt
ne corrumpantur systemata,
quam ut sanentur aegroti.
In vita agenda, quam saepe
peccant, qui eam per themata
instituerunt? de quibus graeca
locutio nobis vernacula facta
est, quia thematicos istos homines
appellamus. [>]
Vico Ant 44-45