Transcription of VicAnt,50[2]
— 50 —
Quae si vera sunt,
Arithmetica, et Geometria,
quae vulgo non putantur a
caussis probare, eae a caussis vere
demonstrant. Et ideo a caussis
demonstrant, quia mens humana
continet elementa verorum,
quae digerere et componere
possit; et ex quibus dispositis,
et compositis existit verum
quod demonstrat; ut demonstratio
eadem ac operatio
sit, et verum idem ac factum.
Atque ob idipsum Physica a
caussis probare non possumus,
quia elementa rerum naturalium
extra nos sunt. Nam
quanquam essent finita, tamen
infinitae virtutis est ea digerere,
componere, et ex iis effectum
dare. [>]
Vico Ant 50