Transcription of VicAnt,54[2]
— 54 —
Hinc dubitare licet, an
quemadmodum datur motus,
et conatus, qui virtus movendi
est; ita detur extensum, et
virtus, qua quid extendatur: et
uti corpus, et motus sunt proprium
physicae subjectum; ita
conatus, et virtus extensionis
sint materia propria metaphysices:
cujus rei te habeo Authorem
Paulle praestantissime, qui
illud sentis, in Physica actus in
Metaphysica esse virtutes.
Vico Ant 54