Transcription of VicAnt,61[3]
— 61 —
Atque
haec hactenus ad sententiae
Zenoniae declarationem,
authoritatemque dicta sint. Nunc
propria rei propositae argumenta
exponamus. Quaelibet
minima extensae rei particula
in infinitum diduci, Aristoteles
geometricis demonstrationibus
evincit. Sed Zeno
ad eas imperturbatus constat,
iisque ipsis sua metaphysica
puncta confirmat. [>]
Vico Ant 61