Transcription of VicAnt,61[5]et62[1]
— 61 —
Hujus enim rei
physicae virtutem in metaphysica
dari oportet: alioqui quo
pacto Deus omnium perfectionum
— 62 —
sit cumulus? extensa quidem
in natura sunt; in Deo
quid extensum memorare nefas:
extensum metimur; infinitum
dimensionem indignatur.
Extensi vero virtutem eminenter ,
ut nostri Theologi loquuntur,
in Deo contineri fas omnino
est. Igitur quo pacto conatus
virtus movendi est, et in
Deo conatus authore quies; ita
prima materia est extensionis
virtus, quae in Deo, materiae
conditore, purissima mens est.
Vico Ant 61-62