Transcription of VicAnt,63[3]
— 63 —
Et
quum Aristoteles divisionem
partium in infinitum demonstratione
diagonalis, quae in iisdem
punctis cum laterali secaretur,
quae duae lineae ejudem
sunt impatientes mensurae, urget;
jam tum non dividit punctum,
sed quid extensum, nam
designat. At ea ipsa demonstratio,
uti et aliae de circulis concentricis,
qui in omnibus suis
punctis cum centro secarentur,
et de parallelis, quae obliqua
ad orizontem ductae, quam
perpendicularem intersecarent
nunquam totam dividerent, et
ejus generis aliae, ex puncti
definitione, cujus nulla pars est,
stabilitae proveniunt. [>]
Vico Ant 63