Transcription of VicAnt,63[4]et64[1]
— 63 —
Neque
haec mira nobis sunt demonstrata
per Geometriam, in cujus
definitionibus punctum minima
diceretur esse particula in
— 64 —
immensum dividua; sed per
quam punctum constituitur individuum,
et a puncto ita definito
ad haec mira demonstrata
pervenitur. Quapropter Zeno
per eas demonstrationes in sua
sententia se obfirmat potius;
tantum abest ut confutetur.
Vico Ant 63-64