Transcription of VicAnt,67[4]et68[1]
— 67 —
itaut sub eodem determinationis
modo, seu quantitate,
ut dicunt, plus motus fieri
possit. Unde illud conficit,
plus motus esse in determinationibus
obliquis, quam rectis.
Atque hinc reserat rationem, quare
corpus obliqua motum duabus
caussis uno eodemque tempore
satisfaciat; alteri sui ponderis,
qua recta deorsum fertur; alteri
directionis, qua obliqua tendit
ad orizontem: et ita ubi in planiciem
omnino imperviam incidit,
uno eodemque tempore
ambarum det effecta caussarum,
et reflectat ita motum, ut
angulus reflexionis angulo incidentiae
aequus sit: sin in planiciem
incidat perviam, motum
— 68 —
refrangat, et pro majori minorive
medii fluxitate, per quod
decurrit, propius longiusve
abeat a perpendiculari, quam, si
per medium uniusmodi pervium
deferretur, describeret.
Vico Ant 67-68