Transcription of VicAnt,75[2]
— 75 —
Et
ex genere, si conatus est virtus
movendi, qua pollent extensa,
impedita, an, ut maxime impedita
sit, aliquo pacto explicatur
tamen? an omnino explicari
nunquam potest? si quo tamen
pacto explicatur, is verissimus
motus est; sin autem nullo pacto
explicari potest, quod hoc
vis genus est, quae semper sit
irrita? cum vis fieri nulla possit,
quin quo momento fit, explicetur;
ut quod vim facit tantum
intendatur, seu moveatur. Quare
si naturae effecta omnia percurramus,
ea motu, non conatu
nasci comperiemus. [>]
Vico Ant 75