Transcription of VicAnt,78[2]
— 78 —
Motus omnes compositos.
Par. III.

      Compositae rei modum
compositum esse necesse
est. Nam si modus res ipsa est
ita se habens, et res extensa partes
habet; modus rei extensae
sunt plures res, quae ita disponuntur.
Et vero figura modus
compositus est, nam tribus minimum
lineis constat: modus
compositus locus, nam tribus
constat dimensionibus: modus
compositus situs, is enim est
plurium locorum ratio: modus
compositus tempus, nam duo
loci sunt, quorum alter stat, alter
movetur. [>]
Vico Ant 78