Transcription of VicAnt,81[3]et82[1]
— 81 —
Etenim ideo constant corpora,
quia moventur in pleno; et ideo
plus minusve constant, quia
plus minusve obsistunt aliis,
ipsisque ab aliis obsistitur. Quae
obsistentia nisi sit, nedum non
moveretur, neque recta, neque
adeo in infinitum; sed
ut, si ex loco subduceretur
— 82 —
omnis contentus aër, loci parietes
compingerentur, ita corpus
in inane eductum dissiparetur.
Vico Ant 81-82