Transcription of VicAnt,86[3]et87[1]
— 86 —
Et si omnis
motus localis est, et impulsu nascitur,
nullum sane discrimen
admiserit motum inter, quo
aqua syphonem subit, quae
omni procul dubio aëris manu
in syphonem effertur, et quo
projecta per patentem aërem
promoventur. Quin nec inter
projectorum motum, et motum
quo flamma ardet, planta adolescit,
bestia per prata lascivit,
quicquam differre judicabit.
Omnes enim sunt aëris circumpulsus:
et uti peculiarium ope
machinarum communis aëris
— 87 —
motus, motus flammae, plantae,
bestiaeque fit proprius, ita
evadit proprius projectorum.
Certe calor, quem pila promotu
concipit, ei non est a manu
communicatus: et tamen is calor
certo certius est pilae proprius.
Quid autem calor nisi
motus? [>]
Vico Ant 86-87