Transcription of VicAntNic,138[1]

— 138 —

iii

De primo vero, quod Renatus Carthesius meditatur

Metaphysica aliis scientiis subiectum asserit, cuique suum — Qui finis
      dogmaticos inter et scepticos — Genius fallax Carthesii idem ac som‐
      nium divinitus immissum Stoicorum — Et Mercurius adsimulatus Sosia
      apud Plautum in Amphytruone — Conscientia aliud a scientia. —
      Quid scientia. — Quid conscientia — Cogitationis caussae occultae. —
      Idque adeo in nostra religione — Mens humana araneri similis a nostris
      metaphysicis fingitur — An ex conscientia cogitandi scientia entis na‐
      scatur — Scire per scepticos quidnam esset.       Nostrae tempestatis dogmatici ante metaphysicam pro dubiis
omnia vera habent, non solum quae in agenda vita posita sunt,
ut moralia et mechanica; sed et physica quoque, atque adeo
mathematica: nam unam metaphysicam esse docent, quae nobis
indubium det verum, et ab eo, tamquam a fonte, secunda vera
in alias scientias derivari: quod cum nulla ceterarum demon‐
strent esse quae sunt, et eorum aliud esse mentem, aliud corpus;
non sunt quicquam certae de subiectis, de quibus agunt. Quare
metaphysicam ceteris scientiis proprios fundos, cuique suum
asserere existimant. Itaque magnus eius meditator iubet, qui
eius sacris initiari velit, eum non solum persuasionibus, seu, ut
loquuntur, praeiudiciis, quae per sensus, fallaces nuncios, usque
ab infantia conceperunt, sed etiam omnibus veris, quae per re‐
liquas scientias didicerant, castum adire; et, quoniam oblivisci
nostrum non est, mente si minus tamquam tabula pura, saltem
uti libro involuto, quem postea in meliori lumine evolvat, se
ad audiendos metaphysicos applicet. Igitur finis, qui dogmaticos
a scepticis distinet, erit primum verum, quod nos eius meta‐
physica reserat. Quodnam is sit, ita maximus philosophus docet.       Homo in dubium revocare potest, an sentiat, an vivat,
an sit extensus, an denique omnino sit; et in eius argumentum
opem advocat cuiusdam genii fallacis, qui nos decipere possit,
Vico AntNic 138