Transcription of VicNT,106[2]
— 106 —
Ad haec
cum idem Constantinus in Christianam religionem venisset, in
qua divinarum rerum scientia penes Ecclesiae patres est, iurisprudentia
privatarum duntaxat rerum notitia evasit, nec ulterius
scientia iusti; ut hodie verba legum tenere iurisprudentis
non sit. Et quia aequitas naturalis in iudiciis potentissima
facta est, eloquentia forensis prorsus obmutuit; ac iurisprudentia
sua librorum mole coepit laborare. Itaque eleganter dicere possis
et vere, iurisconsultos nostros in caussis veris oratorum, in fictis
declamatorum invasisse possessiones: uti Iacobus Cuiacius de se
diserte profitetur: quod, si quando ei caussae deessent verae,
in quaestionibus scholasticis declamatorum exercebatur. Quam
caussam inter alias corruptae eloquentiae, gravissimus quisquis
eius libelli sit author, non numerat: fortasse, quia hoc malum
sub ea tempora oriri incipiebat, et mala sub ipsis nascendi initiis
difficillime sentiuntur, et vel prudentissimos fallunt.
Vico NT 106