Transcription of VicNotae,11[1]et12[1]
— 11 —
Notae
in
Librum alterum.

      In Titulum )( Poterat sane alter hic Liber inscribi, De Divinarum,
Humanarumque Rerum Constantia
, acceptis Divinarum
Rerum
nomine Philosophia, humanarum, Philologia;
sed placuit modestior epigraphe, De Constantia Jurisprudentis,
Libro in duas Partes diviso, alteram de Constantia Philosophiae,
quae unice spectat ad Rationem, alteram de Constantia
Philologiae
, quae in primis Auctoritatem observat; ut Jurisconsultus
constet in Universi Juris Uno Principio Unoque Fine

nempe Aeterna Ratione, cujus partem diximus esse Gentium
humanarum Auctoritatem.

      * Pag. 6. vers. 13. complecti )( ut ex Deo Cognatos; quae
est illa cognatio quaedam inter homines constituta, quam dicit
Florentinus in l. ut vim D. de Just. et Jur. quam demonstravimus
Lib. Prior. Princ. et Cap. XXXXIV. XXXXV. et L.
      Pag. 10. in marg. ad fin. )( Christianae Charitatis demonstratio.
      Pag. 11. in marg. e regione, Par. etenim )( Novi Foederis demonstratio.
      Pag. 11. in marg. )( Beatitudinis aeternae, et hinc Christianae
Spei demonstratio.
      Pag. 12. vers. 2 )( Et pro tribus, quas pro Juris Universi
Principiis, quae Lib. prior. disservimus, virtutis partibus, tres
Theologicae virtutes
enumeratae: Fides, quae mentem, seu
nosse veris aeternis revelatis illustrat; Spes, quae animum, seu
velle ad aeterna bona revelata excitat; et Charitas, quae conatum,
seu posse ad operas Christianas obeündas confirmat: quae
virtutes tres, tanquam pro subjecto habent animi humilitatem,
qua homo ut lib. prior. diximus, amorem sui in sui contemptum
convertit, et sic informem omnium vere bonorum se
agnoscit; et Divina Gratia est veluti forma, quae omne verum
— 12 —
bonum de sursum huic subjecto indit: et sic saniori de Gratia
doctrinae, ut lib. prior. diximus quoque, sunt Principia nostrae
Jurisprudentiae Universae conformia.
      Pag. 29. vers. 33. everterent )( sed qua ratione et Bellum
Trojanum
, et Argonautica expeditio, atque adeo Persei, Herculis,
Bacchi
in Aethiopiam, Hiberiam, Indiam itinera vera
sint, explicabitur heic in Nott. Part. II. ad Cap. de Orig. Poës.,
ubi de Primarum vocum Alienatione.
      Pag. 31. vers. 32. innotescere )( quae argumenta gravi
auctoritate firmantur Polybj, qui Histor. II. scribit: res Asiae
Graecis Alexandri M. in Persas, res Africae Punicis bellis innotuisse
Romanis.

      Pag. 32. vers. 5 )( Sed praeter Polybj auctoritatem, quam
super attulimus, duo sunt invicta Argumenta, quibus graeci
nedum externas Asiae, quas Polybius dicit, sed suas ipsorum
antiquitates turpiter ignorasse demonstrantur, Trojanum bellum,
quod Universae Profanae Historiae celeberrimam Epocham
statuit, et Homerus Parens omnis graecae eruditionis. De
quo utroque graeci tam foede ignari, ut ferme omnes gravissimi
scriptores bellum Trojanum omnino fictum existiment: de
Homeri autem tum patria, tum aetate innumerae extent variantes
sententiae, et de aetate quidem usque ad quingentos
annos diversae. Quare omnes graece res saltem ad Homerum
usque
, qui, si ad quadrigentos sexaginta post bellum Trojanum
annos vixit, nempe Numae temporibus, ut hoc tempore
vixisse infra ex Homero ipso demonstrabimus, nullam prorsus
promerent fidem: ac proinde omnia quae Herodotus, graecae
Historiae Parens per quingentos ferme post bellum Trojanum
annos nedum de externis gentibus, sed de suis genticis
tradit, pro fabulosis prorsus habenda: quod argumentum si urgeas;
de rebus graecis etiam diu post Homerum, idem judicium
est faciendum: cum ipsius Homeri et aetas, et patria ipsis graecis
sit ignorata: ex quibus conficias, nullam de Antiquitatibus Profanis
Historiam nobis superesse Historia Romana certiorem
.
Vico Notae 11-12