Transcription of VicNotae,23[2]et24[1]
— 23 —
      Ex quo loco bellissime demonstratur Homerus fuisse ex Graeciae
parte magis occidua: cumque inter alias satis multas graecas
Civitates Samj apud Ciceronem in orat. pro Archia eum civem
vindicent suum, et Samus in magis occidua Graeciae parte
sit posita; Homerus est Samiis adjudicandus. Atque inde
est, quod vicini Ulyssis potissimum, non Menelai, non Diomedis
errores narret: et proximae Siciliae, Italiae, Phoeaciae historiis
Odysseam exornet: neque Graecos appellet Argivos, vel
Pelasgos nomina remotiorum graecarum gentium propria, sed
Achivos, quod nomen postea proximis Achaeis permansit. Conjecturam
adprobat mirum gentis acumen, ex qua Phythagoras,
Italicae, et Graecanicae Philosophiae sublimioris magnum incrementum.
Praeclara Samiorum gloria, ab se duo maxima
graecae Sapientiae decora prodiisse!
      Sed ad rem, neque Aegyptum, neque adeo Italiam graecis
Homeri tempore cognitas, duo ejusdem loci indubitanter demonstrant:
de Aegypto ille, ubi, dum Menelaus narrat Telemacho,
se diu in Aegypti Pharo detentum, describit eam Insulam
tam longe a continenti sitam, quantum exonerata navis secundo
vento perpetuum diem navigaret
. Sed enim Pharus tam prope
continentem adjacet, ut interjectis molibus Alexandriae portum,
qualem Jul. Caes. describit, effecerit: alter locus est de Italia,
Circaei
, quam urbem Insulam Homerus facit, cum ea in
continenti sita esset. Si igitur Homeri tempore Graeci in Aegyptum,
Italiamque
commearent, Homerus satis improbe mentiri
videretur, et omnem fidem suis Poëmatis abrogaret.
      Quid igitur statuendum? Homeri tempore graecos externarum
gentium adhuc fuisse imperitos; et Phoenices omne
— 24 —
internum mare lucri caussa percurrere, ut pluribus in locis
ipse Homerus testatur in Odyssea, et ad maritimas graecas urbes
merces, quas supra diximus, exoticas, ut in Eumaei urbem
electrum, et ex electro gemmata monilia, aliasque quas ipse nugas
appellat, et cum iis externarum nationum quoque notitias
importare.
      Ex dictis Corollarium maximi momenti eruas licet: quod
si ante Homerum Coloniae in Italiam deductae sunt, ut ab trecentis
ante annis deductas esse probavimus, hac Part. Poster.
Cap. XIII. Coroll. ult.
; et Italia Homeri tempore graecis ignota;
eas alius generis colonias fuisse necesse est, quam quas in terras
victas victores deducunt, quae cum gente principe civitatem
communicant: de quibus disseremus in Nott. ad Cap. XVII.
ubi enumerantur ex Tanai, et Sesostride, quales explicavimus,
Consectanea
.
Vico Notae 23-24