Transcription of VicNotae,24[2]et25[1]et26[1]
— 24 —
De Primarum Vocum Alienatione.

      At enim Fabulae multo ante Homeri tempora inventae
tradunt, ab Hesperia Herculem aurea reportasse poma,
et Caci boves abegisse; et priorem Hercule Atlantem in Mauritania
humeris sustinere Coelum, in quo labore Hercules Atlanti successit;
Perseum in Aethiopia Andromedam liberasse; Argonantarum
expeditionem in Pontum
, et Bacchi ab Indis reportatas
victorias: atque eodem Thebarum nomine, et celeberrima
Aegypti, et antiquissima Urbs in Boeotia appellatae.
      Heic, Antiquitatis hactenus obscurissimis rebus ingentem
lucem ex nostris Principiis allaturum spero, si haec duo vera,
quae jam demonstravimus, concedantur. I. Homerum ad
quingentos annos post seculum Heroicum floruisse ( seculum
Heroicum
, quod Chronologi designant, accipio: nam quod nos
definimus, ad Homerum usque perdurat;) II. Homeri aetate
nondum vulgarem scripturam inventam. Quibus datis, de his
Fabulis graecorum, nisi gravius, idem certe est judicandum,
quod de nostrarum Civitatum Antiquitatibus, quae a barbaris
per multa rudia literarum secula ad nos pervenerunt; quas
vulgus omnino credit, acrioris autem judicj homines aut prorsus
falsas, aut veras magna ex parte falsis commixtas judicant.
— 25 —
      Ejus effecti praecipuam caussam conjicio, vocum primarum
alienationem ab ipsarum significatione nativa
, temporum
successu necessario factam; de qua ut disseramus, haec duo in
antecessum sunt statuenda: I. De antiquo Terrarum Orbe universo
profanas notitias nobis non alia via, quam per Graecos
traditas esse. II. Principio voces inter Graecos brevi contentos
orbe natas, deinde prolatione gentis prolatas esse: hinc sequentia
tanquam consectanea enarrantur.
      I. Oceanus principio quodvis oculis interminatum mare
significavit; ut Homerus praeter locos alios utriusque Poëmatis,
Vulcani Insulam dicit Oceano circumfusam. Quare non est
necesse, ut de Oceano extra Columnas accipiatur Neptunus,
qui perpetuo adjuncto ab Homero appellatur εννοσιγαίον, terras
complectens
; cum de quaque Insula principio dictum acciperetur:
neque de Oceano glaciali intelligendum, quum Homerus
dicit, celestem Currum nunquam in Oceanum occidere; cum cuivis
altum mare totam noctem naviganti ejus planetae phoenomenum
innotescat; deinde, penetratis Herculis Columnis,
Mare, quod Universam ambit terram, Oceanus dictus est.
      II. Olympus certe Homeri tempore, Deorum sedes, ipse
montis vertex putatus; a quo modo bacchatus, modo nivosus,
nempe in pendicibus, modo supra nubes, pluvias, nives
ventosque, semper serenus, et circumfulgens
in jugo, per quod
dispositae Deorum Sedes
narrantur; deinde graecorum mentibus
in immensum expatiantibus, Olympus Caelum omnia complectens
sydera dictus mansit.
      III. Ad hoc utrumque exemplum illa fuisse necesse est,
Hesperiam principio dictam graecis occiduam Graeciae plagam,
ubi ipsis stella Hesperus occidere videretur; deinde retecta
iisdem Italia, ob situs similitudinem Hesperiam graecis Italiam
fuisse; quae prae occidua graeciae particula, Hesperia
magna
dicta Piëtis mansit: tandem cognitam Hispaniam, ultimam
ab occidua plaga terrarum, Hesperiam dictam mansisse:
qua ratione verisimile illud fit, Herculem ab Hesperia, nempe
aliqua occidua graeciae parte a Caco abegisse boves, et aurea
poma reportasse
.
      IV. Sic Atlas Graecis fuerit principio quivis altissimus
mons, qui aliquem ipsis terrae orbem terminaret: nam qua ratione
— 26 —
illa Mundani systematis tam rudis apud Homerum opinio
nasci potuit, Atlantem sustinere columnas, quae coelum terrasque
complecterentur
, nisi inter rudissimos homines, qui in altissimorum
montium convallibus agerent; et montibus, quibus conclusi
essent, tanquam pueri Universum terminari putarent?
Deinde ad ultimos ab occidua Orbis terrarum plaga montes ex
eadem rationis similitudine ea vox translata est; et ab eadem
parte Abylas, et Calpe inde Herculis Columnae appellatae, qui
Atlanti in Caeli onere sustentando successit.
Vico Notae 24-25-26