Transcription of VicNotae,26[2]et27[1]et28[1]
— 26 —
      V. Sic Aethiopiam, seu Mauritaniam principio fuisse Peloponnesum;
dicendum est; namque in hoc lib. diximus, ad Herodotum
pervenisse traditionem, principio Aethiopes albos, pulchrosque
fuisse
: deinde ob situs similitudinem, Aethiopiam,
quam nunc sentimus, dictam mansisse: et ita fit verisimile, Perseum,
graecum certe Heroëm in Aethiopia praeclara quae narrantur
edidisse facinora: an Peloponnesus ab hac ultima antiquitate
etiamnum appellata Morea?
      VI. Eadem ratione Graecia prima Europa; quam Jupiter
in Taurum conversus ex Asia per mare rapuit
; et Jonia graecis
prima Asia fuerit oportet: sed in omnem Orientem plagam
Asiae vocabulo postea propagato, Jonia dicta Asia minor mansit,
et nomen Asiae majoris exolevit: ad illud e converso instar, quo
prima Hesperia fuit occidua Graeciae pars; deinde in ampliorem
occidentem plagam, nempe Italiam eo prolato vocabulo, Italia
dicta Hesperia magna est, et parvae Hesperiae vox exolevit.
      VII. Ex hoc genere verisimile fit, Bacchum graecum certe
Heroëm ad Indos penetrasse, et inde rediisse victorem, nempe
in ultimam Graeciae partem Orientalem versus meridiem,
qua similitudine postea India cognita, est appellata.
VIII. Sic Colchorum non illa penitissima Maris Euxini regio,
quam dominatus postea Mithridates, sed aliquam graecis
proximam ejus Maris oram, a qua fortasse Ponti nomen
accepit; atque in eam Argonautae suam expeditionem fecisse;
in quibus ipse Orpheus numeratur, nempe graeci de ferino
victu recens ad humanitatem redacti, et Hercules, nempe Heroës,
qui primi Civitates fundarunt: certe Aeeta Medeae
pater ex Chalcide Euboeae urbe in hac ipsa Fabula memoratur.
— 27 —
      IX. Sic ex similitudine item aliqua Thebarum in Boeotia,
a Graecis Aegyptias dictas esse necesse est, quae alio nomine ab
Aegyptiis appellarentur: cum etiamnum in Hungaria eaedem
urbes
alio nomine ab Hungaris, alio a Germanis, alio a Turcis,
alio latine, graeceve appellentur.
      X. Sic sedantur illa, quae Homericos torquent Interpretes:
Achillaei currus equos ex Zephyro natos ex ultima Hispania
venisse, quod Homerus dicat genitos juxta fluentem Oceani: nam
non ultra est, ut Oceanus aetate Homeri accipiatur ultra Columnas;
et commode de prima Hiberia eos equos deductos esse
dici deinceps potest: quin Aeneas in Oratione ad Achillem
narrat, Boream Erichtonj equas fecisse gravidas.
      XI. Sic Lothophagos fuisse Homeri alios propiores, qui lotho
vescerentur
: et sic verum, quod Homerus narrat, Ulyssem
Maleia ad Lothophagos novem dierum navigatione pervenisse
:
qui locus, cum de Lothophagis ultra Herculis columnas, qui
sic mansere dicti, acciperetur; iter vigintiduum, et quingentum
milliariorum spacio descriptum, novem dierum navigatione
peractum Eratosthenes in Homero notavit.
      XII. Sic Lestrigonas fuisse Homeri aetate, qui ex cognitis
Graeciae gentibus, non ex toto terrarum Orbe longissimos dies,
brevissimas noctes haberent
; qui Homeri locus Aratum induxit,
ut eos sub Capite Draconis collocaret: sed postea nomen mansit
genti, quam in Sicilia Thucydides, graecorum historicorum
veracissimus agnoscit; unde Homerus mendacj, et Aratus erroris
notati.
      XIII. Sic Dodonaeum oraculum ab Homero inter Thesprotos
ponitur; deinde a Graecis ex caeremoniarum similitudine
aliqua in Thebis Aegyptiis aliud celebre dictum est.
      XIV. Sic quoque rem comparatam esse necesse est, Cimmerios
dictos, qui in septentrionali litore siti, a Graecis non
viderentur, et ita in imis terrarum agere crediti: deinde Inferi
maris accolae
prope Cumas ex vocis similitudine Cimmerj
ab Homero appellati: nam probabile omnino non est, Ulyssem
a Circe ad Cimmerios
, qui nunc dicuntur, navigasse, ut viseret
Inferna loca
; et uno die ad Circem rediisse; nam sine ulla magica
Circis arte ab Homero rediisse narratur. Quas omnes locorum
similitudines
non est necesse graecos ipsos observasse, cum
— 28 —
verisimile, immo necessarium fuerit, Phoenices narrasse
graecis
.
Vico Notae 26-27-28