Transcription of VicNotae,33[2]et34[1]
— 33 —
      Quid autem, quod cum Heroës, tum Dj quum maxime
commoti
sunt, alterius levi oratione, unove dicto sedantur, et
contrarium induunt animum, nisi sint tanquam pueri, qui infirmas
gerunt mentes, et leviori, quam foeminae, sunt sententia?
contra autem Achilles nulla ratione diu induci potest, ut
iram leniat
, et graecis ad naves de summa rerum periclitantibus
fatale ferat auxilium, quae summa difficultas nunc proprie
diceretur rusticorum? Ex quo genere et illud est, quod ipsius
Heroës dum sedatissimo animo, sive adeo aliis affectibus maxime
perturbato
, de aliis rebus aut loquuntur, aut agunt, si forte
quid triste iis in mentem veniat, statim amarissimos effunduntur
in luctus
: contra summo afflicti dolore ac luctu, ut Ulysses
Alcinoo
dicit, dum comedunt, et bibunt, praeteritas aerumnas
obliviscuntur
: quod utrunque brevissimarum mentium est.
Cui vicio dandus ille quoque mos est, quo Homerici Heroës
cum suis ipsorum animis, tanquam essent alieni, sermones
instituunt;
in quo plurimus est Ulysses, dum erro perfert aerumnas:
de rebus, quas quis solertior paullo necessarias arbitratur,
deliberationes
habent; quod illorum mentes satis tardas
arguit.
      Atque ex hac ingeniorum Homeri tempore adhuc insigni
ruditate locutiones illae erant: intellexit sacrum robur Antinoi,
allocuta est vis sacra Telemachi, tanquam mens aliena
res esset, et ipsis incognita: mentes, animi pro mente, animo;
quia rudibus hominibus quaelibet cogitatio una mens, quaelibet
electio unus animus; atque adeo intellectus, plurium mentium,
voluntas, plurium animorum complexio videbatur. Indidem
illa, pectora, ora pro pectore, ore; quia semper aliud, pectus
— 34 —
alia sentiens, semper aliud, os alio vultu putabant: et prudentiae,
fortitudines
, nondum gnari ex pluribus actibus
unum virtutis habitum intelligere: memorare lecti, mensae, pugnae
pro cogitare; quod adhuc memoria, et phantasia ferme
toti pollebant: et pectore cogitare, corde sapere, quia nihil fere,
nisi perturbati intelligerent, sentirentve: et Comparationes, in
quibus praeter cetera est Homerus incomparabilis, a brutis animantibus
ferme omnes desumptae; quod Scaliger Poëtae vicio
injurius vertit, gentium graecarum ingenia adhuc rustica satis
probant.
      Haec hominum Homeri aetate satis adhuc rudis natura
aniles ineptias, quae nunc videntur, in Odyssea maxime, facile
veras putabat, eadem illa Heroüm summa credulitate, qua
ignotorum narrationibus admirandis, statim fidem temere adhibebant,
ut illis Ulyssis erronis quocumque gentium appellentis:
et tam rudium hominum aetate Homerus maximus floruit
Poëtarum
; quia pro nostra retecta Poëseos Origine, iccirco fuit
maximus Poëtarum, quia aetate floruit tam rudium hominum,
nempe qua Graeci plurimum sensu, phantasia, memoria,
ingenio, parum ratione, et judicio praestarent; itaut, nisi
ita saepe dormitaret, nunquam bonus fuisset Homerus.
Vico Notae 33-34