Transcription of VicNotae,34[2]et35[1]et36[1]
— 34 —
De veterum Sapientia ex Fabulis eruenda.

      Non igitur ultra est opus, ut suam Poëtarum Principi adstruant
dignitatem, Eruditi altissimae Sapientiae sententias
invitas coactasque Homeri ineptiis obtrudant. Nam Philosophi,
quorum Princeps Pythagoras, cum de divinis rebus
longe aliter, ac caecum gentium vulgus, sentirent; ac proinde
grave subirent periculum, ne si sua Placita de Divina Philosophia
palam fierent, tanquam Athei, ut Socrati accidit, et violatarum
religionum rei insimularentur; sedulo suam vulgus
celabant Sapientiam; et altissima ejus arcana ipsi sibi secreto
tradebant; adeoque tantum civilis vitae officia docebant foris:
unde illa est celebris disciplinarum Divisio, qua aliae acroamaticae,
sive acusmaticae, hoc est, quae auditu discipulis, qui
philosophiae sacris initiati erant, tradebantur; unde mansit
illud audire philosophos, pro dare operam philosophiae; aliae
— 35 —
exotericae, sive cyclicae, quae in vulgus, tanquam profanum
per circulos
emittebantur. Hinc Pythagoras plurimus in exploratione
eorum, qui eum sectari volebant: quod primum perpetuo
quinquenni
eorum silentio faciebat; postea a suis jam eruditis
Auditoribus
eos institui ad Philosophiam curabat; tandem
qui se ipsum disserentem audirent dignos spectatos ad suum interius
auditorium
admittebat. Cumque Pythagorae aetate vulgaris
scriptura nondum etiam reperta esset, ut ex Philone supra
demonstravimus, suam Philosophiam aut characteribus heroicis,
seu symbolis, aut carmine gryphis, et aenigmatibus referto,
quod aureum ejus asseclae dixere, continebat: ut Philolaus,
qui primus libros Pythagoricae Philosophiae evulgavit,
quamquam vulgari scriptura, linguae tamen genere vulgo
prorsus ignoto id fecit, ut pauca ejus fragmenta obscurissima
testatum faciunt. Igitur cum characteres vulgares nondum inventi
essent, et ea Civilis Religionis seu reverentia, seu metus
Philosophos attineret; commodum putarunt, arcanae philosophiae
placita congruentibus, siquae darentur, fabulis involvere,
ut cum occulta Sapientiae dissererent, vulgaris religionis et
lingua, et auctoritate vulgo loqui viderentur; idque adeo verum,
ut in iis ad quae occultanda commodae fabulae non darentur,
alias ipsi de integro excogitarunt; ut quamplurimas
excogitavit Plato, Stoicique; quorum celebres illae sunt de
Phoenice Ave, sive de Mundi conflagratione, et de Anu Fatidica,
sive de Fato. Quare tantum abest, primis Philosophis fuisse
propositum, e Poëtarum Fabulis arcanam Veterum Sapientiam
eruere, ut ipsi sua sapientum dogmata Poëtarum Fabulis obscurarent.
Cujus erroris caussa ea fuit, quod Philologi, cum
veram Poëseos originem ignorassent; et ex una parte Homerum
et sublimitate fabularum, et granditate locutionis Poëtam
omnino incomparabilem
, ex parte altera tot, tantasque ei excidisse
ineptias animadverterent; cum haec componere non possent,
eas ineptias altissimam Sapientiam continere opinati sunt.
Quare a Platone ad nostra usque tempora; (namque id est unum
ex Magni Verulamj desideriis, conatibusque) Veterum Sapientiam
ex Poëtarum Fabulis eruere flagrantissime, sed irrito omnium
voto desideratum
. Unde factum, quod Trismegistus, et
Berosus, Aniani imposturae, quam creditu faciles principio
— 36 —
fuere, tam perpetuo supra Platonem nihil quicquam novi
comportarint.
Vico Notae 34-35-36