Transcription of VicNotae,37[2]et38[1]
— 37 —
      Pag. 86. vers. 13. Sapientia, Sacerdotium, et Regnum )(
Una Res principio Sapientia, Sacerdotium, et Regnum.

      Atque haec tria erant apud primos Heroës: nam prima Gentium
Sapientia
habita est Scientia Divinationis, ex qua
cuncta gerebant Humana: et qui Deorum mentem callerent,
eos quoque par erat Djs sacra facere: et qui Deorum Interpretes,
et Ministri erant, eos Regnum in homines habere decebat.
Quae tria sub unius appellationis complexu, qua Vates, seu
Poëtae appellabantur, omnia veniebant, ut Tiresias Thebanus,
Vates, et Dux populorum
dictus Homero Odiss. X. in Inferis venit
ad Ulyssem cum sceptro
, et Ulysses eum ipsum Regem appellat:
qua proprietate, et significatione nativa dicendum est,
ab Homero Reges perpetuo adjuncto appellari divinos. Atque
haec sit scientia boni, et mali, quam Homerus narrat, a Musa
datam Demodoco, Alcinoi Poetae
, nempe Scientiam divinationis.
Hinc Chryses Sacerdos Apollinis Chryseidem filiam redempturus
in Graecorum castra venit cum corona, et sceptro,
quae Homerus esse narrat Apollinis. At sive virga, sive hasta
σκῆπτρον graecis, uti Quiris priscis latinis dicta: unde Quirites
hastati, sceptrigeri
, Romani Reges erant. Litui autem Augurum
virgae
erant: unde in Sceptris praefixae Aquilae, avis in
Divinatione summe observata: quia principio qui Augures, iidem
Reges erant, vestigium, primum hominum regimen fuisse
divinum, sub quo quae homines imperabant, Dj imperare videbantur.
Eadem ratione Aquilae hastis praefixae, quae habebantur
Numina legionum; qua religione milites, dum sequebantur
signa militaria, sequi Numina, sequi Auspicia credebant:
qui uterque mos Heroicus custoditus Romanis, Sacerdotes
autem ubique gentium aut mitris, aut tiaris, aut vittis
— 38 —
coronati, testes sunt, primos Sacerdotes fuisse Reges, et prima
Regna divina
; quem morem gentium et recepere Romani,
quorum Flamines vitta lanea caput revinciebant: postea, quia
Regum odio quodvis insigne regium abhorruere, ut cum M.
Antonius
id pro rostris Caesari offerret, universa concio confremuerit;
hinc Flaminum vittas in fila lanea attenuata: unde
videtur ex verarum ignoratione originum, quam perperam
Grammatici ab eo filo Flamines, quasi Filamines dictos putant;
qui, antequam vittas in fila deducerent, Flamines vocabantur.
Atque adeo id est, quod Aristot. III. Politic. Cap. XIV. tradit, Reges
Heroicos fuisse bellorum Duces, Judices controversiarum,
et Divinarum caeremoniarum Praefecti
, nempe eosdem fuisse
Reges, Sapientes, et Sacerdotes: qualem numero describit Theseum
Athenarum Regem Plutarchus. Atque id est, quod Reges
inter Aegyptios ex Sacerdotibus, ex Chaldaeis, seu Divinis,
seu Sapientibus inter Assyrios crearentur, nempe ex Heroüm, ex
Regum ordine.
Vico Notae 37-38