Transcription of VicNotae,38[2]et39[1]
— 38 —
      Pag. 89. vers. 20. misisse Colonias )( Vide not. infra de Primis
Coloniis
.
      Pag. 89. vers. 28. Infernum limen )( Vide Not. sup. de primarum
Vocum Alienatione
.
      * Pag. 90. vers. 14. patebat )( ut Cecropes Aegyptj in Atticam
Colonias deducerent, et Danai item Aegyptj ipsos graecos
Regnis expellerent.)(Sed consule Not. infra de Primis Coloniis.
      Pag. 90. vers. fin. )( Per quae omnia, quis tandem mirari
desinat, quod in Synopsi Italica diximus, primam omnium urbem,
quam Profana tradit Historia, Cumas Italicas esse: nam si
graeca omnia, saltem quae ante Homerum, uti hactenus nobis a
Philologis enarrata sunt, pro fabulosis habenda, et Homerus
certe Profanorum Scriptorum Primus, circa Numae tempora
vixit, et Cumae Roma longe antiquiores ab Romanis scriptoribus
memoratur; et nulla profanarum Historia Romana certior,
ut sup. demonstratum in Nott. ubi de Homeri aetate; et Cumae
ab Chronologis longe ante Homerum fundata statuitur: Urbs ex
certo prima in Profana Historia Universa Cumae erunt
: nam
quae de Assyriis, aut Aegyptiis certe multo, quam Cumae,
prioribus urbibus narrantur, graecis circa ea tempora omni
— 39 —
abrogata fide, ea unice ab Sacra Historia nobis certa traduntur.
      Pag. 91. vers. 2. memorant )( ne tamen erres, heic loquimur
de Scientia Augurali, sive de Auspiciorum observationibus
in Artem redactis: nam ipsius Divinationis Auctores iidem,
qui Auctores gentium, fuere; cum gentes omnes, praeter
unam Hebraeam, Divinatione fundatas in his libb. sit demonstratum.
      Pag. 91. vers. 20 )( Nam extispicj, sive divinationis ex victimarum
inspectione nullum apud Homerum extat vestigium:
quod et Feithius in Antiquit. Homeric. ante nos observarat.
      Pag. 91. vers. 8. Pythagoras in Italiam )( Nam ista Pythagorae
in Traciam, Scythas, Phoenices, Aegyptios, Chaldaeos,
Indos, Aethiopas, Druidas
quae narrantur itinera, ob unum aliquod
simile inter eas gentes philosophiae placitum, quod Pythagoras
quoque docuit, postea repertum, sunt mera commenta
Eruditorum
: quae nedum illa primarum gentium inhospitalitate,
quam in his libb. disservimus, et Nott. infra gravius
disseremus, sed in hac usquequaque pervii terrarum Orbis humanitate,
qui eum itineribus lustrant, vix maxima vitae parte
peragerent. Sed pro nostris Principiis illud verisimilius, quod
cum Samum Polycrates tyrannus oppressisset, idque Pythagoras
vix pateretur, in vicinam Italiam commigravit; unde facile
fama de Italicae Scholae doctrina ad Samios per Phoenices
mercatores manare potuit.
      Pag. 92. vers. 15 )( Quod firmat Plutarchus, et Diogenes
Laertius
apud Schefferum de Italica Philosophia, qui hanc Sectam,
non Pythagoricam, sed Italicam appellant: et multo gravius
Cicero in Catone his verbis, Pythagoraei, Italici Philosophi
quondam nominati
.
Vico Notae 38-39