Transcription of VicNotae,39[2]et40[1]et41[1]
— 39 —
      * Pag. 93. vers. 14. )(
De Primarum Gentium Inhospitalitate.

      Atque ex hoc Tanai habes communem primarum gentium
fuisse morem, suis quemque finibus contineri: quod Sallustius
de hac aetate verba faciens, tradit, sua cuique satis placere:
quod de Scythis certo tradunt Auctores, a quibus Orientem
— 40 —
versus per Seres ad Sinenses; versus Occidentem vero plagam
olim ad Svevos, gentem inter germanos virtute praeclaram
pervenit, et etiamnum inter Moschos perdurat, ut intra
suos fines contineantur, et inde exteros arceant. Propter hunc
inhospitalem morem, totam oram maritimam Aethiopiae, quam
Cl. Vir. D. Blasius Caryophilus Eruditorum nostrae aetatis facile
Princeps in Dissertatione de Mercaturis Antiquorum, ab Aegypti
finibus ad Raptam usque promontorium, ubi Regio Trogloditica
summe inhospitalis sita est, porrectam, βαρβὰριαν dictam
observat; quam ita dictam opinor a graecis post jam conciliatam
inter ipsos suae linguae communione humanitatem: quod
illa gentium summa Divisio graecanica, graecus, an barbarus
inter graecos ab hoc cultioris humanitatis more mature cultos
homines nata sit, quod homines omnes ad haec summa genera
revocarent duo, barbarum, sub quo ipsos etiam Aegyptios complectebantur;
nam Psammeticus sero ipsis, neque tamen omnibus,
sed Caribus tantum et Jonibus claustra Aegypti reclusit; et
graecum, quod graeci ex gentibus omnibus uni exteris non
inviderent hospitia. Cui graecae gentium divisioni respondet
Latinorum illa, Civis, an Hostis, appellatione, qua hostis externum,
peregrinum significat: unde inter peregrinos hostilitas
aeterna erat, et de exteris licebat perpetuo rapere; quare ex leg.
XII. Tabb. Adversus hostem aeterna auctoritas erat): itaut quam
humanitatem latinis angustius Civitas, graecis latius lingua
conciliaret: ex quo inhospitali more Romani haut veriti ipsi se
barbaros
appellare, ut Plautus Comoedias graecas in Prologis se
barbare vertisse profitetur. Ex qua ultima antiquitate ab Italis
caupona
vocatur Oste?; simili omnino ratione, qua ex primarum
alienatione vocum graecis Paris ex hoste factus est Hospes:
quod conferas velim ad veram Trojani belli Historiam explicandam,
de qua sup. in his Nott.. Eadem numero de caussa hodie
mediterranea Africae ora, quae de Christianis perpetuo rapit
Europaeis, ut hoc lib. latius dictum est, Barbaria quoque
vocatur. Atque de hoc antiquissimo tempore accipiendum,
quod Thucydides Histor. initio tradit, bovum abactiones, et hominum
plagia
non probro, sed laudi Heroibus data: quam ad
rem bellissime facit, quod apud vetustissimos Poëtas indigenae
citra convicium peregre appellentes, interrogant, an sint latrones,
— 41 —
nempe an sint ipsissimi primi hostes latinorum, ut in Orphicis
Jason
Regi Aeetae perconctanti, quinam essent, respondet,
οὐτε νυ ληιστῆρες ἱκάνομεν; quod universim testatur Philostratus
lib.
ii. de Vit. Apollon. ex quibus antiquissimis latrociniis
Heroüm mansit ad Plautum usque Romanis, ut Latrones pro
militibus acciperentur. [>]

Vico Notae 39-40-41