Transcription of VicNotae,43[2]et44[1]et45[1]
— 43 —
Sed enim cum Colonias Primas vi et armis deductas ex natura
secundarum, ut omnes ante nos Philologi putarunt, acciperemus,
sic quoque fugiebat ratio, qua eae Coloniae essent argumenta
Potentiae
gentium, a quibus deducerentur, ut in Programmate
Historico
proposuimus: nam, Coloniis ita acceptis,
— 44 —
quî fieri potuit; ut Attici, Aeolique Colonias in Joniam sive
Asiam Minorem mittere potuissent, undecim ante annis, quam
Cumae fundarentur, ut Chronologi memoriter memorant; atque
adeo Graecos in Asiam proferre Imperium, quum Agyptj interni
ejus maris late potentes
essent, et inde Bithynum, hinc Lycium
ad mare
, ut Tacitus narrabat, imperio tenerent? Quare
cum super hoc Argumento de Primis Coloniis, non mihi plane
satisfacerem, earum originem altius meditatus, occasione
dante ipsa voce deducere; quod est de superiori in inferiorem
locum, et Coloniae deduci solenni formula dicerentur; tria primarum
Coloniarum genera
reperi: Primum earum, quae in
proxima camporum plana deductae sunt: quam ad rem pro nostris
Principiis pulcherrimus est locus Platonis apud Strabonem
lib.
XIII. Geographiae
opinantis, post Diluvium tres hominum
vitas
ortas, primam in jugis montium, simplicem, et agrestem,
aquarum timidam, quae adhuc plana inundabant; secundam
in montium radicibus
, cum jam campi exsiccati coli coepissent;
tertiam in ipsa camporum planicie, terra omnino exsiccata;
et tres omnes in Homero notari, primam in Cyclopibus, qui
fructibus sponte natis vescebantur; secundam in Dardano, quo
Rege, Troës submontana habitarunt; tertiam in Ilo, qui campos
occupavit, et Ilium condidit, ut Aeneas ad Achillem narrat diversilinguium
hominum
. Qui Platonis locus Homeri testimoniis
firmatus, quatenus caussam Diluvium affert, si de Universali
accipiatur, falsus a Sacra Historia convincitur; si de Deucalionio,
verum accipi de solis graecis potest: sed nos pro nostris
Principiis, ex genere verum probamus, ex caussa errorum exlegum,
ex quibus aliqui in montium lucos concessere: Et ex Homero
ita accepto conficio, primam vitam fuisse primorum Patrum
in montanis locis sponte naturae natis victitantium; secundam
Fortium
, qui terras domuerunt; tertiam Inclytorum,
qui cum Clientibus diversas linguas loquebantur: et Primas
Colonias
fuisse, quas Patres, Optimi, Inclyti deduxere Clientum,
Colonorum proprie dictorum in plana terrarum, ipsi in
editis locorum permanentes; uti etiamnum observantur passim
ubique locorum in edito urbes, et oppida, ubi honestiores, in
planis camporum vici, ubi agricolae inhabitant: Secundas
autem Colonias fuisse, quae in mare deductae sunt;
— 45 —
in mare enim deducere de navibus proprie dicitur: atque
hae fuere, quas ob Agrarias turbas metu optimatium
victorum deductae esse memoravimus, nempe ab invitis,
ut Didone, et Aenea, et per maris errores: Tertias vero illas,
quas Phoenices Coloniis celebres, ultro, et consulto lucri
caussa, uti Columbi, Vespucj, Magellani, Gamae, aliique recentiores
novum Orbem, ita Mediterranei litora explorabundi, ubi
vacua darentur, eo commode deduxere: indeque notis certisque
itineribus cum gentis principe urbe Tyro communicabant.
      Atque ita, primis Coloniis comparatis, illae constabunt
omnes Historiae rationes: nam Cecrops Aegyptius, primus Coloniarum
deductor in Graeciam; quia Aegyptj antiquissimi
gentium. Hinc Cadmus Phoenicius, quia Phoenices de Aegyptiis
nauticam didicere: a quo utroque deductae sunt Coloniae
secundi generis
. Postea Tyrus memoratur navigatione, et Coloniis
nempe tertii generis celebris. Deinde post Trojanum bellum
Graeci Colonias in Joniam
, sive Asiam minorem mittunt, nempe
Colonias generis secundi: quum Ulysses, ut sup. in Nott.
diximus, in plebes Ithacae, Sami, Dulichj contra Ordinem rebellantes
saevis poenis animadvertit: unde eodem tempore conjecimus
ab occidua Graecia in proximam Italiam has secundi
generis Colonias
esse deductas. Et cum his secundi generis Coloniis
constabunt, Aegyptiorum Colonias cum in Graeciam, tum in
Italiam maris fortuna deductas esse: et Sacerdotes Aegyptios navigare
habuisse piaculo: et Aegyptios imperium in Asiam minorem
terra protulisse.
Vico Notae 43-44-45