Transcription of VicNotae,45[2]et46[1]
— 45 —
      Pag. 99. vers. 27. ducentis )( quadringentis, et pag. 100.
vers. 7. circa )( jamdiu ante.
      Pag. 100. vers. 27 celebrarunt )( et ferocissimos gentium
mediterraneos fuisse, Galgaci oratio in Agricolae Vita testatur
apud Corn. Tacit.
      Pag. 103. vers. 2. significatio )( et ita tribus his Postulatis
habetur Origo, et Perpetuitas Historiae Profanae Universae:
nempe ex i. origo a Tempore Obscuro; ex iii. perpetuatio per
Tempus Fabulosum; ex ii. ad Tempus usque Historicum certum
Romanorum.
      Pag. 104. vers. 16. dixere Patres )( quia, ea aetate, prima hominum,
et summa dignitas patrum erat: nec homines quid dignius
de Djs poterant cogitare.
— 46 —
      Pag. 104. vers. 28. Templa caeli )( Principio primus Deus
gentibus Caelum fuit: deinde Caelum ipsum primum Dei Templum
iisdem habitum est: qui mos Persis mansit: qui fuit color,
ut Xerses Templa Graeciae incenderit, quod parietibus concluderent
Deos, quibus patere omnia oporteret, quorumque
ipse Mundus Templum esset: Cic. II. de leg. et Germanis, qui
tradente Tacito in apertis lucis Deos colebant: et difficulter
cessit Christianae Religioni, ut constat ex Concil. Hanetensi, et
Bracharensi
apud Burchardum X. Decretor. et etiamnum hodie
apud Pilappios, et Livonos ejus moris extant reliquiae. Inde
ubique gentium Templa erectione extructa fastigio: quod appositissime
ad nostra Principia graeci αετὸν, aquilam vocant, cujus
crebra apud Pausaniam mentio; quod non aliunde dictum fuerit,
quam ab Aquilis, quas Augures contemplabantur, suis volatibus,
qui sublimes sunt maxime, prima Templa, nempe Caeli
regiones describere: an quoque inde pinnae templorum dictae
latinis, quasi pennae, nempe aquilarum.
      Pag. 104. vers. 32. Contemplari Deum )( et sublimia dicta
graecis μαθήματα, et divina contemplanda θεωρήματα; quia primae
contemplationes gentium fuere Caeli: utrumque verbum
ex vulgari sapientia ad sapientiam philosophorum translatum.
      Pag. 105. vers. 30. )( Cui origini belle adsonat verbum Interpretari,
certe priscis Interpatrari; quod prima Interpretatio,
divinatio fuerit, quasi Interpatratio, qua Optimi, Patrum
sive Deorum mentem assequebantur: unde Orpheus Horatio
Interpres Deorum
dictus.
      Pag. 105. vers. ult. falsae religiones natae )( et nata lingua
falso divina de qua in Nott. Cap. xxiii. et Cap. xxx.
      Pag. 107. vers. 4. )( Unde Themis apud Homerum vocat, et
dimittit Deorum Concilium.
      Pag. 107. vers. 6. appellatur Ops )( quia Potentia jure nixa
fuit omnis Humanitatis principium; sicut diximus lib. prior.
primam legem in terris natam potentiae, a natura tamen meliori
dictatam
.
Vico Notae 45-46