Transcription of VicNotae,46[2]et47[1]et48[1]
— 46 —
      Pag. 107. vers. 26. Fata immota habebantur )( Unde apud
Homerum sanctissimum Jovis promissum Thetidi de ulciscenda
Achillis ejus filj injuria ab Agamemnone accepta, capitis nutu
adprobatum
; quem ad locum enarrandum Interpretes illam
— 47 —
rationem afferunt, quod in capite anima praestantiora sua
obeat munia; quam eruditam, tam sane ineptam illius aetatis
ruditati rationem! Sed sanctissima Jovis promissa capitis nutu
firmata
; quia tunc Jupiter, ut Jupiter loquitur, lingua divina
et solius Jovis propria, hoc est fulminis nutu; quod illud consequitur
commode, illo Jovis nutu concussum Olympum; quia
fulmine montes concutiuntur. Qua Fabula ita enarrata, tota
Ilias eo spectat, ut firmet graecis Auspiciorum religionem; in
qua tot, tanti, et tam varj rerum casus narrantur, ut per tot rerum
discrimina Jupiter explicet tandem rationem, qua Achilles
ab Agamemnone inhonoratus, honore, ut Thetidi ipse promiserat,
cumuletur.
      Pag. 108. vers. 2. Caeli observatur, et Legislator eximius )(
eadem prorsus ratione, qua Atlas astronomus habitus est, quod
Caeli observator alienata voce posteris traditus sit: qui significatione
ejus vocis nativa, quam Romani jure augurio custodiere,
Augur observabat de caelo; uti observavit quoque post eum
Hercules: qui uterque sustinere caelum dicti; quia Auspiciorum
observatione Religiones Deorum sustinuere
, ne nuerent, et homines
ad priorem impietatem reciderent.
      Pag. 108. vers. 18. divinarum rerum appellatione venirent)(
quod confert ad id, quod de falso Divina Lingua inferius
in Nott. dicemus.
      Pag. 108. vers. penult. Judices sanctissime sequerentur )( An
ab hac primarum legum poenalium severitate summa, et in
iisdem exercendis rigore nimio, primi Poëtae, sive primi Legislatores
caeci dicti; quales Tiresias Thebanus, et Demodocus
Phoeax
ab Homero narrantur; quod nullum personarum respectum,
seu, ut dicunt, nullam acceptionem haberent; unde
forsan mos Areopagitis in tenebris ferre sententias: eaque appellatio
postea praestantiae Poëtis manserit, ut inde ipse quoque
Homerus caecus posteris traditus sit?
      Pag. 110. vers. 14. dixere lucos )( ἄλσον vocat Homerus, quem
latini Lucum, Plutarcho enarrante in Vita Romuli: et apud
eundem passim in Lucis Arae. An ab hac potissima ipsorum
parte Lustra dicta: unde Lustrum Romanis sacrum, quo Urbs
purgabatur, et Lustratio purgatio ipsa, quae aqua, et igni fiebat,
ab iis nempe rebus duabus, a quibus, ut demonstravimus,
coepit Humanitas universa.
— 48 —
      Pag. 111. vers. 21. Confarreatio )( Graecis autem Hordeum,
quod Far apud Romanos in sacris erat, conferente Dionysio
Lib. ii., unde utrisque molae salsae erant, quibus victimas
immolabant. At principio Romani Patricj confarreatione
nuptias celebrabant; ex qua inter ipsos erat indissolubile matrimonium;
quod postea solis Sacerdotibus mansit; inter quos
diffarreatio non erat permissa, quae inter ceteros patricios postea
licuit. Tiraquel. iii. ad LL. Connubial. Alex. ab Alex. Dier.
Genial. lib.
ii. Cap. v. Argumentum, primos Patres Sacerdotes
omnes fuisse, et cepisse uxores in omnis vitae consortium, ut
Modestinus in definitione nuptiarum eleganter dicebat: atque
haec sit ratio, cur inter Romanos sera introducta divortia.
      Pag. 112. vers. 23. Nuptiae dictae )( quo more etiam Orientales
usos, atque adeo jus gentium esse, docet Rebeccae Histor.
Genes. Cap.
xxiv.
      Pag. 113. vers. 14. adolescerent.
Vico Notae 46-47-48