Transcription of VicNotae,49[2]et50[1]
— 49 —
      His Jovis auspiciis, quibus Heroës nuptias celebrabant,
Natura heroica continebatur: nam qui ex iis nuptiis nati erant,
rati se, ex Jovis mente, seu voluntate genitos, quae per auspicia
in suorum parentum nuptiis significata erat; et putantes,
— 50 —
omnia, etiam quae homines facerent, patrare Deos, ut hoc cap.
et sup.
diximus quoque, citra omnem mendacis animum, hac
poëtica phrasi breviter sic enarrabant, se Jovis filios esse: quae
falsa persuasio postea locum fecit, definiendi Heroës, qui ex
divina, et humana natura coaluissent, ut medii inter Deos et
homines essent, Quae falsa heroicae naturae persuasio Rom. Patres
pervasit, qui plebi ipsorum Connubia tentanti dicunt,
Auspicia esse sua: quibus plebei respondent, Patres, ex quibus
Romulus Senatum legerat, et Patricj descenderent, non
fuisse de Caelo demissos
; quae plebis responsio haut sane congrueret,
nisi eo dicto, quod auspicia essent sua, Patres Rom.
se heroës esse, quales definiunt Philologi, significarent. Ex hac
Heroica natura Jus omne heroicum effluebat, ut apud Heroës
essent una res Sapientia, Sacerdotium, et Regnum: quod par
esset, ex Djs genitos Deorum mentem interpretari; natura Djs
proximos Djs sacra facere; natura hominibus praestantiores
habere regnum in homines: ut Patres Romani plebi primum
Connubia, deinde Imperia, tandem Sacerdotia tentanti hoc
unum semper objiciant, esse Auspicia sua; quod plebs hac una
item re confutat, Patrum Majores non esse de Caelo demissos.
      De hac natura, hoc jure, hac dignitate Heroüm Prima
Poësis prima lingua, nempe falso divina, sive falso divinis fabulis
ferme tota concepta est: quod errori locum fecit putandi, primos
Poëtas fuisse Theologos
, et suis divinis fabulis humanitatem
fundasse
; hoc est primas omnium Fabulas, nempe falso Divinas
narrare facta heroüm, qui primi jure suo heroico, quod
auspiciorum divinitate totum constabat, fundarunt humanitatem,
ut in his libb. et nott. satis abunde enarravimus. Unde
perpetua illa Heroüm, et Regum homericorum adjuncta, ab
Jove geniti, ab Jove nutriti
: et in praecipuis Fabulis, Juno Jovis
soror, et coniux
; quia prima Heroüm connubia inter fratres,
sororesque celebrata; et Jupiter Rex, Juno Regina, et
regnorum uterque Dator; quia nuptiis auspicato initis Regna
heroica fundata: et Juno zelopyta; quia custos connubiorum
inter heroës: eademque sterilis; ob heroicum morem postea gentibus
traditum universis, ut foeminae genus non conderent: et
Juno aerumnis probabat Hercules in heroicae naturae experimentum.
Vico Notae 49-50