Transcription of VicNotae,55[2]et56[1]
— 55 —
      Pag. 127. vers. 30. Judicia )( Ut primum bellum apud
primum omnium Scriptorem Homerum sit Monomachia, seu
singulare certamen Paridis, et Menelai; cui adjungitur Foedus,
ut uter eo certamine caesus esset, illius populus victus
dederetur: quo in loco pro ipsa rerum natura, rudimentum,
auctus, et perfectio bellorum
dantur intelligi. Nam necesse est,
prioribus novem annis fuisse duarum earum gentium damna ultro
citroque data, sine ulla belli indictione
, quae pro nostris
Principiis dixeris proprie Hostmenta: deinde fuisse duella eorum,
qui privatim fecissent, et accepissent injurias: postremo
foedera bellorum caussa concepta, quibus ob privatorum injurias,
quae publico consilio factae, aut impunitae essent, populi
dederentur: in quibus foederibus caedebantur quae primo
et proprie hostiae dictae sunt; ut ab hostibus postea victis victimae
appellatae: unde forsan bellorum caussa prima sacrificia
orta dixeris. Haec foedera fuere Indictionum rudimenta: nam
— 56 —
cum Paris, et Menelaus aequa pugna excessissent, res integra
haesit: quare graeci optabant, ut inciperent ab Trojanis injuriae,
quibus acceptis ipsi purum, piumque gererent bellum;
uti ab Trojanis re ipsa orta est, qua Pandarus prior Menelaum
sagitta vulneravit: argumentum, Graecorum fuisse Optimatium,
Trojanorum
, ut in Asia, jam Monarchicham esse Rempublicam:
et sic Homeri tempore bella nondum indicebantur per
Foeciales
.
      * Pag. 128. vers. 13. purgationum civilium )( quas Canones
appellant vulgares: quae barbaris seculis ex legum judiciariarum
ignoratione celebrabantur; sed postea, ut quae Deum
tentarent
, prohibitae.
      Pag. 132. vers. 26. )( ad illud ipsissimum instar, quo apud
Homerum Maron, Sacerdos Apollinis degebat in luco; Iliad.
XVI.
et illic res ad victum necessariae ei suppetebant ex iis, quae
Deo de more offerebautur.
      Pag. 132. vers. penult. )( ex hoc divino Regimine quod
omnium primum in terris probavimus, apud gentes omnes
mansere Sacerdotes coronati; ut sup. in his Nott. dictum, et
primi Reges fuere Reges quoque sacrorum: quibus Regnis in
Monarchica adstrictis, Monarchae fuere sacri, et in libertatem
resolutis, religionis ergo apud graecos Βασιλεῖς ἱερῶν, ut apud
Athenienses ex Demosthene in Neaeram, et Platone in Politic.
Sacrorum Reges
apud Romanos dicis caussa perdurarunt.
      Pag. 137. vers. 12. furor armorum )( ut apud Homerum
Jupiter Marti
a Diomede vulnerato dicat, eum tam improbum
esse, ut nisi ex se genitus esset, infimus omnium Deorum haberetur:
at Pallas Minerva primum post Jovem in Concilio habet
locum; et in contentionibus semper Marte superior.
      * Pag. 139. vers. 4. dicebatur: )( ab adore volunt Grammatici
dictum adorare, quod sacrificare significat: quod etymon
firmat, Heroüm nuptias sacrificiis esse celebratas: quae
Nuptiae confarreatae Sacerdotum postea mansere Romanis.
      Pag. 141. vers. 16. Junonis gloria )( vide Not. in calce
lib. II. pag.
140.
Vico Notae 55-56