— 58 —
Pag. 142.
vers. 29. Asyla sunt introducta )( Horum primorum
in terris hospitum character expressissimus est
Heros, quem
Homerus narrat
hospitio in via extructo omnes praetereuntes
promiscue excepisse: quam indiscretam hospitji celebrandi rationem
Plato apud
Spondanum in
Nott. ex errore vocum
alienatarum de suis Hospitiis jam excultae humanitatis accipiens,
reprehendit.
Pag. 144.
vers. 20. Veneti Patres )( uti
Herodoto tradente
lib. IV. apud
Spartanos optimatium quoque Remp. publice
instituti
Proxeni dicti, qui Hospitum curam cultumque haberent.
Pag. 145.
vers. 6. appellatione a
Djs ad
illos translata )(
quae appellatio antea a patribus translata fuerat ad Deos, ut his
in
Nott. sup., ex eadem rationis similitudine: prius
Deos dixere
Patres, quia iis nulla erat in terris persona
Patribus dignior:
deinde, quia nihil usquam
Djs dignius intellexerunt,
Inclytos
erronum servatores appellavere
Deos; sicut postea, Regnis heroicis
constitutis, quia super Regem Heroici ordinis nihil in terris
dignius intelligebant,
Clientes suos
Inclytos appellavere
Reges: cujus antiquitatis bellissimum extat vestigium in
Achillis
Clypeo apud
Homerum; ubi Paterfamilias messoribus bovem
comedendum dari jubet, qui cum sceptro describitur, et
Rex diserte appellatur: unde fortasse mansit
Graecis, quod
Parasiti eos, qui sibi darent coenam,
Reges appellarent, ut ex
Comoediis habetur: et
Romanis, apud quos Clientes suos Patronos
mane salutantes,
Reges appellabant, a quibus postquam in
forum comitati, vesperi domum reduxerant, coena donabantur,
primo Clientum
obsequio in hunc
comitatus luxum, et
primis eorumdem
operis in hunc
cultum translatis, in summa
Romanae Gentis magnificentia. Atque haec omnia ab ea prima
— 59 —
Clientelarum origine, quod Inclyti receptis agros assignarunt,
in quibus colendis de Inclytorum substantia vitam sustentarent,
quam salvam cupiverant: nisi si vocabulum
Rex natum sit, in hoc rerum articulo a
regendo, seu sustentando;
deinde
Rex Ordinis dictus, qui in turbis cum plebibus sua ferocia
ordinem sustentarunt.
Hinc sequentia conficiuntur I.
Reges, uti apud
Homerum passim,
Pastores populorum primo, et proprie hos
Inclytos dictos esse, quod
errones pascerent; deinde metaphorikῶs dictos
Pastores gregum, qui vere non pascunt, sed ducunt greges.
II. Atque hoc illud esse apud
Homerum, in quaque Civitate
quot Heroës, tot Reges, singillatim in
Ithaca Procos, in
Phoeacia
tredecim Reges, tertiumdecimum Alcinoüm.
III. Et quando primi in terris fuere
Pastores hominum, necesse
quoque est, prius fuisse
hominum, deinde
pecudum graeges:
qui
greges exinde mansere dicti
Operarum, et
Histrionum maxime,
ut ex
Comoediis habetur: et
greges servorum, quorum
Clientes, ut alibi dictum, prima rudimenta fuere: et pulcherrimam
hujus antiquitatis notam servat etiamnum inter latinos
verbum
segregare, quod proprie dicitur de meretrice, vel concubina,
quae ab amatore dividitur: quia inter Clientes justae
nuptiae principio nullae fuere.
IV. Et
primos Duces fuisse Inclytos, qui hos ducerent
greges hominum:
in quo ductu stat ex adverso
praecipua Clientelarum
proprietas, nempe
Clientum Obsequium: unde postea
rerum ipsarum natura factum, ut
Clientes sequerentur ad bellum
Inclytos.
V. Hinc perpetuo
Ducum adjuncto
Heroës ab Homero
appellari.
Pag. 147.
vers. 27. Terrarum Orbis Clientibus celebratus )(
Unde apud
Homerum graecus exercitus universus in heroës, et
plebejos divisus; ut a Romanis Historicis externarum gentium
exercitus per earum Principes, eorumque Clientes descriptos legas.
Pag. 148.
vers. 17. ut jure obsequj Inclytum, quo duceret,
cliens sequeretur )( de quo praeclarus
Homeri locus est, ubi
Menelaus Telemacho dicit, si ipse, et Ulysses Troja domum incolumes
ambo rediissent, decresse urbem condere, quo is cum
filio, et suo populo commigrasset, una illarum urbium, quibus
ipse moderabatur, vacua relicta.
— 60 —
Pag. 150.
vers. 24. satis liquido constat )( nostra ipsissima
in
Homero feuda vide in
Nott. lib. prior. ubi
de Feudorum
origine.
*
Pag. 150.
vers. ult. diffidare, et inde bellum )( quae vocis
origo firmat prima bella fuisse
duella, quae nos vernacula lingua
appellamus
Disfide.
Pag. 158.
vers. 18. )( Itaque
Evander character sit
Aboriginum
illorum, qui errare destiterunt; et deinde per eam rerum
seriem, quam narravimus, fuere
optimi, qui Heroicis regnis
per Italiam agricultura,
arisque fundatis, demum
operam dedere
pasturae.