Transcription of VicNotae,60[2]et61[1]
— 60 —
Aureae Aetatis Mythologia.

      Omnia, quae ad hanc Epocham referuntur, sunt gentium
aureae aetatis mores. Et quidem omnes Philologi primam
omnium aetatem auream dicunt; sed cur dicant, fugit eos
sane ratio. Nam quid ab auro ea aetas dicta, qua aurum impura,
ut aliae, terrae minera erat; et ejus purgandi ars nulla;
et vel purgati, et in splendorem redacti nullus usus agnoscebatur;
ut sup. hoc Libro Thearcus auri a Cambyse sibi per legatos
diu post eam aetatem missi usum nullum agnovit?
      Hujus aetatis aurum messes fuere, ex quarum seu coloris,
seu charitatis similitudine, deinde aetate avaritiae, et luxus
metallum sic appellatum: pro qua mythologia hoc lib. et commode
et facile explicantur aureus Sibyllae ramus, aurei capilli
Medusae, aureus imber Danaës, aureae cathenulae Herculis
Gallici, aurea Herculis poma, aureum Pomum discordiae
, et
siquae alia. Nunc tantum dicamus auream Graecorum aetatem
respondere latinorum aetati Saturni, qui a satis infra de Djs
majorum gentium
est appellatus. Hinc illa aperiuntur, Dis thesaurorum
Deus
, et Dis idem, ac Pluto, inferioris terrae Numen,
ubi Ceres, semen frumenti occultatur: et Ceres in alio graeco
orbe Proserpina, quam Pluto in inferna rapit: a Dis, et Dites, et
ditio latinis dictus ager, qui est terra dum aratro agitur, ut
arvum eadem terra, dum seritur. Hercules autem inveniendorum
thesaurorum Numen
; quia primi Heroës invenere sata,
— 61 —
quorum Hercules est character: et Apollo apud Plautum in Aulularia
furum thesaurariorum occisor
; hoc est Auctores legum,
quorum est Apollo character, uti lex est lyra regnorum dicta
Poëtis; quae leges eum, qui noctu messes secuerit paverit, suspendio
adegere, ut Cap. Leg. XII. Tabb. sancitum est: et sic primi
thesauri
proprie fuere messes, horrea, ut apud Plautum in ead.
Aulul. thesaurus auri
non pleonasmus, sed metaphora mera sit:
uti citra metaphoram omnem Nilus dictus κρυσοῤῥόας aurifluus;
nam proprie primum aurum ferebat, messes. Deinde simili
precio, et charitate, qua fuit primis gentibus frumentum, aureas
dixere oves, ut aureas dominarum papillas Poetae postremi
dixere; principio quidem ob lactis, deinde ob pulchrarum
lanarum usum: ut aureas oves Argis Atreus sibi Thyestem abegisse
queritur; ut in Chalcide Aeeta, ad cujus Arietis pellem
profecti Argonautae; ut in Lybia Hesperidae, unde aurea mala,
idest ex antiqua lingua capras, et oves aureas Hercules ad suos
abegit: unde mansit, ut Homerus passim, Reges appellet
πολυμήλους. Nam sane auri precium, quod nunc habet, diu latuit:
nam Heroës Homerici id in precio tanto habent, quanto
aes ferrumque in usum armorum: quod ex innumeris ejusdem
locis conficitur, ubi in Regum thesauris promiscue narrat
conditum aes, aurum, et ferrum fabrefactum: et passim inter
Heroicas opes numerans aurum, id cum ferro confundit. Quare
non est, ut ultra Philologi torqueantur, et cum magno conatu
magnas nugas dicant, ut avaritiae Heroëm purgent, quod
Diomedes ultro sua ferrea arma cum aureis Glauci commutare
postulet, et nullo opposito ultra precio commutet.
Vico Notae 60-61